라틴어 문장 검색

haec autem peristylia domus andronitides dicuntur, quod in his viri sine interpellationibus mulierum versantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장15)
praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peristylia sed in ea hospitalia recipiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장16)
Inter duo autem peristylia et hospitalia itinera sunt, quae mesauloe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장20)
pro columnis enim struuntur calami striati cum crispis foliis et volutis, pro fastigiis appagineculi, item candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia eorum surgentes ex radicibus cum volutis teneri flores habentes in se sine ratione sedentia sigilla, non minus coliculi dimidiata habentes sigilla alia humanis, alia bestiarum capitibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장9)
apertis vero, id est peristyliis aut exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo sol et luna possit splendores et radios inmittere, cum ab his locus tangitur, vitiatur et amissa virtute coloris denigratur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장5)
itaque cum et alii multi tum etiam Faberius scriba, cum in Aventino voluisset habere domum eleganter expolitam, peristyliis parietes omnes induxit minio, qui post dies XXX facti sunt invenusto varioque colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION