-
sues etiam feminae si sterilae essent et venum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 9:1)
-
STATUA Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 2:1)
-
Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 1:1)
-
Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 3:2)
-
Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 7:1)
-
propterea, ne cum populo aedilis ageret intercesserunt
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 7:2)
-
nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 7:1)
-
quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
-
Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 10:3)
-
Flavium, Anni filium, aedilem curulem, L. Piso in tertio Annali scripsit, eaque res perquam pure et venuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis Annali transposuimus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 2:2)
-
Flavius, Anni filius, dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 5:2)
-
Flavius, Anni filius, aedilis, id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 7:2)
-
Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 1:1)
-
Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 4:1)
-
Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 8:1)