라틴어 문장 검색

Paelex aedem Iunonis ne tangito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:2)
Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 6:1)
Et ubi ad aedes in quis ille aegrotus erat pervenimus, videmus hominem doloribus cruciatibusque alvi, quod Graeci κόλον dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius evadere, non dolorem magis indicantes quam pugnam adversum dolorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 3:2)
Pro eo a plerisque nunc aedituus dicitur nova et commenticia usurpatione, quasi a tuendis aedibus appellatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 3:1)
Laevius quoque, ut opinor in Protesilaodamia, claustritumum dixit qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua aeditumum dici videbat qui aedibus praeest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 5:2)
Inter quae id quoque scriptum reliquit, non omnes aedes sacras templa esse ac ne aedem quidem Vestae templum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 8:3)
In eis aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi, Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rodiis invidebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 4:1)
Quae, malum, inquiunt, ratiost ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 5:2)
In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra aedis erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 10:1)
Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione 'vestibula' appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in intromitterentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 11:1)
Posticulum hoc recepit, cum aedis vendidit, id est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 8:2)
Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque depictas in membranulis varias species balnearum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 3:1)
Quo incendio magna pars aedium conflagravit, necnon multa lauta supellex absumpta est, id quod regi occasionem dedit usque a solo aedificandi nobilem illam structuram Richmondiae quae hodie cernitur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 15:2)
Sunt tamen haec ligna accommodatissima e quibus fiant Mercurii politici, similia lignis incurvis quae bene navigiis extruendis conveniunt, iactationi destinatis, non autem aedibus quae immotae manent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:41)
Aedes extruuntur ut in iis habitemus, non ut eas spectemus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION