라틴어 문장 검색

Sed et hoc in propatulo est quia quibus aeger est pulmo accenduntur in maximam sitim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:1)
fidusque ad limina custos aedituus fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6451)
"Frequentius denique in aedituorum cellulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:29)
Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 16:2)
aedituus consultus ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.5)
sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis aedituos habeat belli spectata domique Virtus, indigno non committenda poetae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 188)
viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장6)
Non sunt ad caelum elevandae manus nec exorandus aedituus, ut nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 1:1)
Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria conponi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:2)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
adparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 207:1)
hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:1)
vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:3)
parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:3)
itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION