라틴어 문장 검색

Iuxta ripae tamen extrema diutius ambulando devenit ad pontem, qui tali erat forma compositus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:3)
Pons quidem erat aureus et in duabus utrinque ripis capita tenens;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:4)
Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali Sublatum nequeunt ripae cohibere priores;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:12)
Cum vero tenues nebulas spiracula terrae Fundunt, et madidi fluitant super aequora fumi, Pabula venturae pluviae;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:15)
eversis flumina ripis Expatiata ruunt, spumantibus aestuat undis Diluvium, rapidique effusa licentia ponti.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:24)
Hic fluvium moles inter confusaque saxa Reptare, atque aliis discentem currere ripis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:5)
Ergo ubi ver nactus proprium, suspensus in alto Aere concussis exercitus obstrepit alis, Terraeque immensos tractus, semotaque longe aequora despiciunt, Boreamque et nubila tranant Innumeri:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:3)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
Procedunt alii, quos alto gurgite mersos Plenior annis habet et prouehit alcior unda, Quos tamen imbutos tanta dulcedine fluctus Ad ripam leuis unda refert terreque remittit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:23)
Fluminis in ripa lacrimarum flumina multos Demergunt, qui demergi torrentis abisso Amne furente timent et fluctus ferre tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:4)
Illic tritula sinus marinos ingrediens, in aequore baptizata, salmonis nomine censebatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:127)
Quae minas ponti sepelis, et auges, Syncopans cursum pelagi furori Ne soli tractum tumulare possit Aequoris aestus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:10)
meae meditationis interventu aequor terrae firmis amicitiae nexibus glutinatum, conjuratae fidei sacramentum sorori violare non audens, ultra diffinitae [0449B] evagationis terminum, in terrae domicilia evagari formidat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:17)
Et septem diebus in saltu spatiosissimo expletis, ipse cum suis urbem Niczh muris munitissimam applicuit ubi flumen quoddam [0395D] per lapideum pontem ante civitatem transeuntes, pratum, viriditate et amplitudine voluptuosum, et ripam fluminis fixis tentoriis occupaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:14)
Et exinde consilium accepi, ut descendas ad nos in castellum Cyperon sine opinione alicujus periculi, et utraque ripa paludis residentes, totum colloquium teneamus de omnibus quae a nobis requiris, et quorum nos reos arbitraris.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION