라틴어 문장 검색

hibernos citius numeraveris imbres silvarumque comas, vigil idem animique sagacis et citus evolvit quantum Romana sub omni pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti undarum cursus, quid propugnacula poseant aequoris aut longe series porrecta viarum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum40)
hic et Naubolides tortas consurgit in undas Iphitus, hic patrium frangit Neptunius aequor
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 388:1)
nec rursus aperto Vult hostes errare freto, sed molibus undas Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:19)
Neque enim tibi maior in arvis Emathiis fortuna fuit, nec Phocidos undis Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:2)
tentatum classibus aequor Turbine defendit, longeque a Syrtibus undas Egit, et illato confregit litore pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:2)
o praepotens virtus Dei, virtus creatrix omnium, quae turgidum quondam mare gradiente Christo straverat, ut terga calcans aequoris siccis mearet passibus, plantas nec undis tingueret vasti viator gurgitis!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.138)
et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:4)
Ante et Trinacria lentandus remus in unda, et salis Ausonii lustrandum navibus aequor, infernique lacus, Aeaeaeque insula Circae, quam tuta possis urbem componere terra:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:6)
subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti sternitur aequor aquis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 32:14)
itur in aequor molibus et veteres tellus nova contrahit undas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 26)
Sicut fulica levis volitat super aequora classis, Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:5)
nec tot ab extremo fluctus agit aequore nec sic fratribus adversa Boreas respondet ab unda
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 169:1)
Hac latus angustum iam se cogentis in arcum Hesperiae tenuem producit in aequora linguam, Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:51)
nam iam brevis unda superne Innatat, et late periturum deficit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:77)
vertex enim undarum dicitur, ut verticibus rapidis et vorat aequore vertex.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6733)

SEARCH

MENU NAVIGATION