라틴어 문장 검색

Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:3)
illud sane aerumnosissimum, sicuti narravere qui viderant, quod, quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille politumque iudicibus intulerat, paulo post, cum duceretur addictus, miser nec miserabilis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:3)
&3GL&1.201K Vlixem audivi fuisse aerumnosissimum, qui annis viginti errans a patria afuit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 132)
aerumnosam et miseriarum compotem mulierem retines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 183)
tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 491)
nam ubi amans complexust amantem, ubi ad labra labella adiungit, ubi alter alterum bilingui manifesto inter se prehendunt, ubi mammam mammicula opprimit aut, si lubet, corpora conduplicantur, manu candida cantharum dulciferum propinat amicissima amico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 115)
est deus, veneror ut nos ex hac aerumna eximat, miseras inopis aerumnosas ut aliquo auxilio adiuvet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 481)
quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION