-
In fide Christus non est tantum Is in quem credimus, summa amoris Dei manifestatio, verum etiam Is quocum coniungimur ut credamus.
- (교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:2)
-
Veritas enim quam fides percipit, in quarto Evangelio, est Patris manifestatio in Filio, in eius carne eiusque in terrestribus operibus, veritas quae definiri potest veluti « vita luminosa » Iesu.
- (교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:5)
-
Ipsa oritur ex eorum amore, signo praesentiaque Dei amoris, ex cognitione et acceptatione bonitatis in differentia sexuali, cuius vi coniuges iungi possunt in una carne (cfr Gen 2,24) atque sunt capaces novam vitam generandi, manifestationem bonitatis Creatoris, eius sapientiae eiusque consilii amoris.
- (교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:4)