라틴어 문장 검색

in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
1 porro autem desidiae vicinior putabatur contemptus ille militiae, ad quam iactitant Ii vidi bonarum partium viros non posse potius quam nolle conscendere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 2:2)
Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:1)
Erat quippe ante omnia diuinae caritatis igne feruidus, patientiae uirtute modestus, orationum deuotioni solertissime intentus, affabilis omnibus, qui ad se consolationis gratia ueniebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:3)
postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION