라틴어 문장 검색

cum primum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil attulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta vel in diti domo satis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 353:1)
Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet tibi, ut ei detur quam istic emi virginem, quod te praesente isti egi teque interprete, et aurum et vestem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 191)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
tempus vero colloquio non dare neque accessurum polliceri magnam pacis desperationem afferebat.
(카이사르, 내란기, 1권 11:4)
cum enim dando egere coeperunt, alienis bonis manus afferre coguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:7)
tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis aliquis potius effluat quam novo sit aditus, praesertim qui nihil adferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit (si modo ipsum sciet), non accepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 19 2:6)
grammaticos vero, etsi multos locos propter sermonis proprietates afferunt, neque commentariis Tusculanas instruxisse neque operam dedisse ut verba Ciceronis fideliter traderentur consentaneum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말38)
heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae, quale bonum multis attulit ille malis!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 424)
Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet neu qui rem ipsam posset intellegere, [et] thensaurum tuom me esse penes, atque eum [a] me lege populi patrium posceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 228)
quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam, si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:2)
Si legatus falsa mandata affert, sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.21)
Huic damna adduntur quae dant solida fluxaque venenata eiectamenta in Nationes ad prosperitatem progredientes allata nec non polluens industria societatum, quae in Nationibus minus progredientibus operantur, quod facere non possunt in Nationibus quae opes capitales praebent:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:6)
Nulli gestanda dabantur Signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum, Attuleratque in castra nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:20)
tris uno die a te accepi epistulas, unam brevem quam Flacco Volumnio dederas, duas pleniores, quarum alteram tabellarius T. Vibi attulit, alteram ad me misit Lupus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 12 1:1)
Cumanus et Felix cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION