라틴어 문장 검색

Nam sunt qui Ianum eundem esse atque Apollinem et Dianam dicant, et in hoc uno utrumque exprimi numen affirment.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 5:2)
Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam de te secus esse dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 22:1)
si laudati bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis, quam si adfirmetis meum esse, quod alius bene valeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 10:2)
et adfirmant, si 'parenti' legendum esset, potuisse dici 'non haec, o fili, dederas promissa parenti'. alii haec κατα` το` σιωπώμενον dicta accipi volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 15211)
etsi, quod praeter deos negat scire quemquam, id scit ipse utrum sit melius - nam dixit ante - , sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad extremum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 98:8)
Nam quatenus antiquorum admiratores hunc velut terminum antiquitatis constituere solent, qui usque ad Cassium * * , quem reum faciunt, quem primum adfirmant flexisse ab illa vetere atque directa dicendi via, non infirmitate ingenii nec inscitia litterarum transtulisse se ad aliud dicendi genus contendo, sed iudicio et intellectu.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 1:1)
sciendum sane Varronem dicere, Diomedem eruta Anchisae ossa filio reddidisse, Catonem autem adfirmare, quod Anchises ad Italiam venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4273)
ingenioseque visus est Gavius caelibes dicere veluti caelites, quod onere gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit, ἠι¨θέουσ enim eadem de causa dici affirmat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 256:2)
Quo exstincto cum maledictis execrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, impurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem affirmabat occisum, praetendens quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat (ut ante rettulimus), cum Amidam vidisset excisam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 8:1)
Sed rex manum eius inhibuit dicendae prius causae debere fieri potestatem reo nec aliter iudicari passurum se adfirmans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 23:2)
nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et et optamus, quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 179:2)
Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur - sed tamen illa quam exposuisti vetus, haec nova nominetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 58:1)
nec vero probare soleo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt, si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur quare ita esset, respondere solitos ipse dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 10:5)
adfirmat enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur - expectas fortasse, dum dicat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:4)
dicendum est mili igitur ad ea, quae sunt a te dicta, sed ita nihil ut affirmem, quaeram omnia, dubitans plerumque et mihi ipse diffidens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION