라틴어 문장 검색

relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates ut convectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 271:1)
moerico Hispanisque qui cum eo transierant urbs agerque in Sicilia ex iis qui a populo Romano defecissent, iussa dari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 302:1)
id M. Cornelio mandatum ut, ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 303:1)
atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 307:2)
omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani Q. Fulvio proconsuli, quosque una secum dedidere, quaeque una secum dedidere, agrum urbemque, divina humanaque, utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri velitis vos rogo, Quirites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 469:2)
Campanos omnis, Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostis essent, liberos esse iusserunt, ita ut nemo eorum civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum qui Capuae fuisset, dum portae clausae essent, in urbe agrove Campano intra certam diem maneret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 478:1)
multa ea aestate qua haec facta sunt ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 51:1)
eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in longos morbos quam in perniciabiles evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 362:1)
moverat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 603:2)
ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 548:2)
dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 64:1)
Liguribus, quod procul agro urbibusque eorum castra Romana sint, libera consilia esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 79:1)
inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet isdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 80:1)
Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent adiectis donavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 601:1)
hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 69:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION