라틴어 문장 검색

idque in linteolum illinere, et fronti agglutinare, ut, compressis venis, pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 9:4)
In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras, et ficulneo folio, et asperato specillo, et interdum scalpello eradunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 61:5)
Perpetuumque est, quoties glans, aut ex cole aliquid vel excidit, vel abscinditur, hanc non esse servandam, ne considat, ulcerique agglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 14:1)
atque ubi acus transiit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse conjiciendum, et per eum in superiorem palpebrae partem attrahendum, ibique corpori agglutinandum, et imponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:10)
Quod si parum proficit, agglutinanda cucurbitula est et inguinibus, et coxis, et super pubem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 28:3)
eaque ultra aures ducenda, et fronti duobus capitibus agglutinanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 2:4)
quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:3)
interdum positis velut ordine castris terrificum densa mucronem verberat unda et consanguineis hastilibus asperat armos:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice13)
sic Venus horrificum belli compescere regem et vultum mollire solet, cum sanguine praeceps aestuat et strictis mucronibus asperat iras.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete25)
nec lumina fervor asperat aut rabidas suffundit sanguine venas, nullaque mutati tempestas proditur oris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:115)
asperat Indus velamenta lapis pretiosaque fila smaragdis ducta virent;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:349)
sublime caput maestissima nubes asperat et dirae riget inclementia formae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:32)
tum duplici fossa non exuperabile vallum asperat alternis sudibus murique locata in speciem caesis obtendit plaustra iuvencis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:61)
Ascensus deinde avibus ad tabulata per utramque cellam datur iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 6:1)
hunc quoque asperavere carmina incertis auctoribus vulgata in saevitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION