라틴어 문장 검색

"nam procuratorem principis ducenaria perfunctum, dehinc fortuna tristiore decussum, praetereuntem deo irato fueram aggressus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:10)
et aggressus insigni facilitate naviter cuncta praeministrat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:7)
Copiantur verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 10:2)
tanta cura tantoque sui vir ingenio praestanti ad refellenda quae scripserat Zeno aggressus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 3:1)
De spe eius coniectura recte capi potest quod difficillimam belli partem primo loco aggressus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:3)
Hoc vero licet aggressu infinitum quiddam videri possit ac supra vires mortales, tamen idem tractatu sanum invenietur ac sobrium, magis quam ea quae adhuc facta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:10)
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus, Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:10)
Statimque Heliodorus iter est aggressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장8)
Aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumsaeptam, quae a promiscuis gentibus habitabatur, cui nomen Caspin.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장13)
Cumque suis dedisset signum: " Victoriam Dei ", cum iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장15)
[1] Opiniones meas aggressus est vir doctissimus Mauritius Cantor [2] meque inpulit, ut, quae minus recte de Boetii arte ratiocinandi et computandi statuerat, refellere conarer argmentis quam maxime certis.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 1:3)
Remiges interim qui aquatum e navibus exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis convulnerarunt, nonnullos interfecerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 7:9)
Equitatus interim eorum circum Caesaris munitiones vagari atque eos qui pabulandi atque aquandi gratia extra vallum progressi essent, excipere.
(카이사르, 아프리카 전기 24:2)
Dum aquantur, Didius classe accurrit, navis incendit, nonnullas capit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:9)
Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION