라틴어 문장 검색

(2) Ad aliud dicendum, quod hora talis difficulter scitur, et ideo inventum est remedium, ut accipiatur ascendens gradus occulti, hoc est horae coniunctionis vel praeventionis luminarium adaequatur circulus, quia ille habet influentiam ad omnem nativitatem, quae proximo sequitur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 12:1)
a seconda meditatione usque ad coniunctionem est frigida et humida sicut hiems.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:9)
Luna enim in quolibet mense bis est in auge, scilicet in praeventione et coniunctione cum sole.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:13)
Luna enim in coniunctione vivificum lumen a sole accipit, et cum Venus numquam longe distet a sole et Venus habeat movere humorem seminalem, luna quando soli coniungitur, acquirit Veneris virtutem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:14)
Vincula autem vitae hujus, id est, conjunctionis nostrae quae ex anima constat et corpore, significari docet superior versiculus psalmi hujus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:8)
ut quod animae est, magis quam id quod contubernii et conjunctionis operetur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:12)
Cui accedit ad fugiendam corporis societatem, et prosequendam summi boni conjunctionem exhortatio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 1:3)
Demonstra nobis illud bonum, quod est simile sui, semper indissolubile atque immutabile, in quo simus aeterni in agnitione omnis boni, sicut vas electionis tuae Paulus testificatus est dicens:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:21)
Aeternum ergo ministrum Dei dixit, scribens ad Philemonem, cujus fidem in agnitionem omnis boni quod in sanctis est, in Christum Jesum evidentiorem fieri postulabat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:23)
eo quod ordinem vivendi atque usum non in terrenis voluptatibus, sed in verbi agnitione posuisset.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:11)
Masculina igitur generabat, qui in virum perfectum populos quos docebat, fidei gestiebat unitate concurrere, et in agnitione Filii Dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram (Ephes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:13)
qui autem salvantur, secundum Christi sententiam liberentur, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:31)
Animadvertas velim participium praesentis pro indicativo usurpatum, immo coniunctionem ut cum indicativo positam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:15)
ibi omne uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in uilla extorsisse.
(아풀레이우스, 변명 65:9)
iam primum mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo creditam, praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis si uita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.
(아풀레이우스, 변명 89:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION