라틴어 문장 검색

Perniciose enim Philippus, in tribunatu cum legem agrariam ferret, quam tamen antiquari facile passus est et in eo vehementer se moderatum praebuit - sed cum in agendo multa populariter, tum illud male, non esse in civitate duo milia hominum, qui rem baberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 97:2)
Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant, ut possessores pellantur suis sedibus, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant, labefactant fundamenta rei publicae, concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 103:1)
Gracchi summi viri filios, Africani nepotes, nonne agrariae contentiones perdiderunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 106:5)
Qui cum x tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:3)
Quo tamen e collegio laus est illa eximia C. Iulii, qui hominem nobilem, L. Sestium, cuius in cubiculo ecfossum esse se praesente mortuum diceret, cum ipse potestatem summam haberet, quod decemvirum sine provocatione esset, vades tamen poposcit, quod se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite civis Romani nisi comitiis centuriatis statui vetaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:4)
cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset ipsa libertas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 64:10)
....obis non placuit Syracusis fuisse rem publicam neque Agrigenti neque Athenis, cum essent tyranni, ne hic, cum decemviri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 66:9)
Quotiens senatus decemviros ad libros ire iussit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 140:2)
quoties senatus decemviros ad libros ire iussit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 140:2)
agraria autem promulgata est a Flavio sane levis eadem fere quae fuit Plotia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 12:1)
agraria lex a Flavio tribuno pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:2)
ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:9)
quod de agraria lege quaeris, sane iam videtur refrixisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 11:1)
deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:7)
agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne nihil ad se pertinere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION