라틴어 문장 검색

Nec invenitur femina tanta generis altitudine decorari vel dignitatis et rerum fertilitate beari, cuius pudorem oblatio non frangat argenti, et quam degeneris et abiectae quoque personae subvertere non possit larga et abundans copia rerum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:14)
Quin ubi plus aequo descendens uda metalli Fundum amat, impatiens pluviae, metuensque procellam, Agricolae caveant;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:20)
Qualiter agricola Zephyrus sine uomere terram Excolit et florum segetes extollit in ortus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:22)
Non arbor cultrum querit, non uinea falcem, Sed fructus dat sponte nouos et uota coloni Fertilitate premit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:8)
Civitatem vero Rohas, moenibus et murali aedificio munitissimam, fertilitate quidem famosissimam, obtinent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:21)
Hoc enim genus herbae summo labore agricolarum per singulos excolitur annos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:9)
atque ita his utamur tamquam reptilibus cogitationibus, ut agricola oleribus, quae licet obesse non possunt, cibi tamen non habent gratiam fortioris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:2)
Quomodo Noe factus sit agricola;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 1:1)
quodve inter agricolam et operatorem terrae discrimen:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 1:2)
Et coepit Noe homo agricola esse terrae (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:1)
de isto quoque quoniam egressus ex arca factus sit agricola.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:6)
sed si verba consideres quae jam vim sensus altioris exprimunt, aliud est operatorem terrae esse, aliud agricolam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:11)
Bonus ergo agricola habet continentiam, castitatem, ut si quae arbores cito curvantur in terram, et effusius germinant, eas velut quadam temperantiae suae falce succidat, ut abjiciant quod infirmum est, germinent quod decorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:9)
Tanta autem tamque multiplici fertilitate abundat rerum omnium eadem Cyprus, ut nullius externi indigens adminiculi, indigenis viribus, a fundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos, aedificet onerariam navem, omnibusque armamentis instructam, mari committat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 14:2)
dent fruges agricolae, pisces piscatores,
(ARCHIPOETA, IX21)

SEARCH

MENU NAVIGATION