라틴어 문장 검색

nam Vergilium ita reliquisse confirmant 'velati limo'. limus autem est vestis, qua ab umbilico usque ad pedes prope teguntur pudenda poparum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1209)
tunc neque nomen erat hoc ideo ait, quia in Albano res divina a iure triumphantibus fieri solebat, scilicet quod Alba patria populi Romani habetur, unde omnis origo Romana:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1351)
nam Oaxes fluvius Mesopotamiae, qui rapiens velocitate sua albam terram turbulentus efficitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 654)
Pelias cum accepisset responsum ab Apolline, fore ut ab eo privaretur regno et vita, qui altero pede nudo ei sacri- ficanti occurrisset, forte vidit Iasonem nudo pede venisse, qui dum Iu- nonem, transmutatam in anuis speciem, credens mortalem, petentem per vadum fluminis transferret, alteram ex caligis in limo amiserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 346)
limus ut hic durescit se de limo facit, Daphnidem de cera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 801)
exit exire proprie dicuntur flumina, cum abundant extra ripas, ut "cum spumeus amnis exit". obducto limo superlito, superfuso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1161)
contra "felicem- que trahit limum". steriles avenae ad discretionem earum, quae seruntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1542)
alii 'felices' pro fecundis accipiunt, ut "felicemque trahit limum".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2765)
nam legimus supra "et obducto late tenet omnia limo". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1365)
nam quodam tempore cum Nilus plus aequo excrevisset et diu permansisset in campis, ex aqua fluminis et calore provinciae diversa et plurima in limo animalia sunt creata, quae, recedente in alveos suos Nilo, et integra et quae semiplena fuerant, putrefacta sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4782)
Quorum copiis cum se ducem praebuisset, ut iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:4)
quod veritus sum factum est ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad castra facienda quod meas xviiii et suas xii cohortis tribus in oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocavit) neque se, si vellet, expedire posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12A 1:3)
cohortesque sex quae Albae fuissent ad Curium via Minucia transisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 2:4)
sonat vitium percussa maligne respondet viridi non cocta fidelia limo.
(페르시우스, 풍자, satire 319)
"hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, qui, quandoque iugum perfusa ad compita figit, seriolae veterem metuens deradere limum, ingemit hoc bene sit tunicatum cum sale mordens caepe, et farrata pueris plaudentibus olla pannosam faecem morientis sorbet aceti?"
(페르시우스, 풍자, satire 423)

SEARCH

MENU NAVIGATION