라틴어 문장 검색

Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebinthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri baccae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XII Quae evocent et educant. 1:1)
Protarchus autem ad παρωτίδασ, eaque tubercula, quae μελιχηρίδεσ nominantur, item mala ulcera, pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 22:1)
Habet , sulphur, nitrum, pumicem, paribus portionibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 30:2)
pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 27:5)
Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 32:1)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum, aut humidum est, quod aut albidum, aut pallidum, aut lividum, aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 66:5)
Pus, quo crassius et albidius est, eo periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 23:4)
Alioquin vero humor ejus albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 78:5)
- Λεύχη habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 85:2)
si humor albidus, sanari non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 86:4)
Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 5:6)
scrotum albidius est si ducitur,aut nihil, aut parvulum intenditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 8:6)
spirat putre solum, conclusaque subter anhelo pumice rimosas perfodit unda vias.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus6)
vivo de pumice fontes roscida mobilibus lambebant gramina rivis silvaque torrentes ramorum frigore soles temperat et medio brumam sibi vindicat aestu:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:51)
veluti pastoris in ora commotae glomerantur apes, qui dulcia raptu mella vehit, pennasque cient et spicula tendunt et tenuis saxi per propugnacula cinctae rimosam patriam dilectaque pumicis antra defendunt pronoque favos examine velant.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:273)

SEARCH

MENU NAVIGATION