라틴어 문장 검색

At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut liuidum aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 56:4)
Pus quo crassius et albidius est, eo periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:3)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:2)
Vbi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut subliuidus aut subalbidus est, matura suppuratio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:3)
Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:2)
Phlyzacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:6)
nam subalbidum est et recenti cicatrici simile;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:2)
squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:3)
Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:4)
Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 70:3)
si umor albidus, sanari non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:4)
Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:4)
scrotum ipsius albidius:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:4)
utique si quod descendit, est perliquidum, aut albidum, aut pallidum, aut spumans.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 9:3)
pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 27:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION