라틴어 문장 검색

ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
(아풀레이우스, 변명 24:9)
"stridenti miserum stipula disperdere carmen."
(아풀레이우스, 플로리다 3:5)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium.
(불가타 성경, 요엘서, 2장5)
Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
(불가타 성경, 나훔서, 1장10)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장19)
Agit algentes Hesperos ortus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 11:1)
Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget proxima, Bithynos, solem quae condit, Ionas, quae levat, attingit Galatas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:148)
raptos contentus in armis delibasse cibos madidoque oneratus amictu algentem pulsabat equum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:132)
stetit arce suprema, algenti qua zona riget Saturnia tractu.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:66)
Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 3:3)
cum in crypta, per quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit, ac nisi princeps gregis algere se diceret, redire ac repraesentare spectaculum uoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 1:5)
calidius vigilabo vel dormiam, certe, quod sciam, vilius non algebo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:8)
sed tamen cito ignis stipulae conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:21)
probitas laudatur et alget.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I23)
parte alia longis Numidarum fulta columnis surgat et algentem rapiat cenatio solem, qualiacumque domus, veniet qui fercula docte conponat, veniet qui pulmentaria condit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII86)

SEARCH

MENU NAVIGATION