라틴어 문장 검색

Deinde viciam permixtam seminibus faeni seremus, tum glaebas sarculis resolvemus et inducta crate coaequabimus grumosque, quos ad versuram plerumque fractae faciunt crates, disiciamus ita, necubi ferramentum faenisecis possit offendere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 4:3)
Sed eam viciam non convenit ante desecare, quam permaturuerit et aliqua semina subiacenti solo iecerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 5:1)
Cytiso quoque et sativa vicia pulcherrime pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 22:1)
Aliquid tamen admiscendum erit cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut mihi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:6)
Commodissima cibaria putantur vicia, vel ervum, tum etiam lenticula, miliumque et lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 6:2)
Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:4)
Quidquid ponitur hinc et inde verris, Mammas suminis imbricemque porci Communemque duobus attagenam, Mullum dimidium lupumque totum Muraenaeque latus femurque pulli Stillantemque alica sua palumbum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII1)
Nunc mittit alicam:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXI2)
Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, VI Alica1)
Vilior est alica, carior illa faba.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, IX Lens2)
aut tenvis fetus viciae mire ait 'tenuis';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 751)
nam vicia vix ad triplicem pervenit fructum, cum alia legumina proventum ha- beant felicissimum et fertilem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 752)
si vero viciamque seres in quodam adespoto Graeco sic positum est φακου`σ δε` και` φάσηλον ὄροβον ὁμοίωσ δε` μετα` ἀρκτοῦ- ρον δύοντα ἅμα μέχρι δη` τροπῶν. vilemque faselum pluri- mum, abundantem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2271)
aut ibi flava seres mutato sidere farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus viciae tristisque lupini sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:2)
Si vero viciamque seres vilemque phaselum nec Pelusiacae curam aspernabere lentis, haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION