라틴어 문장 검색

quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:8)
arma multi varie disserunt cur ab armis Vergilius coeperit, omnes tamen inania sentire manifestum est, cum eum constet aliunde sumpsisse principium, sicut in praemissa eius vita monstratum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 11)
nam odoratum est quod aliunde odorem accipit, ut 'odoratum templum'. tria ergo sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13211)
'odorum' quod per se olet, 'odoratum' quod aliunde odorem accipit, 'odorisecum' quod odorem sequitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13212)
quod et ipsum potest finis videri aliunde sumpto principio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4802)
nam 'lucens' est quod aliunde inluminatur, 'lucibile' quod per se lucet, ut 'patulum' quod semper patet, 'patens' quod et aperitur et clauditur, ut oculi, os.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7252)
aequati numero aequaliter ordinati, digesti in ordinem - hinc est 'saepenumero scripsi', hoc est ordine - congruenter, sicut decebat, rationabiliter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6981)
nam licet ipsi aliunde fuerint, tamen Myrmidonibus imperarunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4033)
Terentius venit meditatus aliunde ex solo loco, item ipse nonne hunc abici oportet in solas terras?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5452)
fontesque fluviosque voco congruenter, cum a Tiberino flumine sit admonitus, quae agere deberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1811)
nam, ut videmus, si in agris, qui incendendi sunt, desint stipulae, aliunde illuc nutrimenta portantur incendii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 842)
sic Cicero "includuntur in carce- rem condemnati, utique qui illuc fuerant aliunde deducti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 762)
licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere - , cum igitur hoc sit extremum, congruenter naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 33:3)
Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam sint reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 40:4)
- , quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste vivere - id est enim vel e virtute vel naturae congruenter vivere - summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint, absint a nostra potestate, ipsum denique officium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION