라틴어 문장 검색

sane sciendum hanc adlocutionem talem esse, qualis illa ubi defletur Euryalus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 423)
Postquam signatum est testamentum, mutat personam, vertit allocutionem isdemque medicis:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 8:1)
si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 140:1)
de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:2)
unde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in T. Livii primo statim, urbes quoque ut cetera ex infimo ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 84:6)
Quid, quod novis verbis nec ex vulgari et cotidiana sumptis adlocutione opus erat homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput adlevanti ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 4:2)
Fatigatae adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et adfinium tibi virorum;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 7:2)
"hinc castae titulum decusque Pollae- iocunda dabis adlocutione."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam18)
Unde paternis officiis uestrae gloriosae Christianitati nostram commonitionem non distulimus conferendam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:7)
cumque allocutione eius refecti, et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare ualeremus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.5)
Tempestas Aeneae Aeolo concitante cum adlocutione ducis res suas conclamantis de Ulixis tempestate et adlocutione descripta est, in qua Aeoli locum Neptunus optinuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION