라틴어 문장 검색

Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:21)
"viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX66)
pauca licet portes argenti vascula puri nocte iter ingressus, gladium centumque timebis et motae ad lunam trepidans harundinis umbram cantabit vacuus coram latrone viator.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X6)
Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos tres habet heredes, libet expectare quis aegram et claudentem oculos gallinam inpendat amico tam sterili;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII29)
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII35)
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:4)
quod plerumque putant et multo sanguine maesti conspergunt aras adolentque altaria donis, ut gravidas reddant uxores semine largo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:2)
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, quo numquam pennis appellunt corpora raucae cornices, non cum fumant altaria donis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:4)
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum Populeis adsunt evincti tempora ramis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:2)
Altaria ad ipsa trementem Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:2)
nam subiunxit 'hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum praecipites atra ceu tempestate columbae, condensae et divom amplexae simulacra sedebant':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5126)
mortuorum arae, deorum altaria dicuntur, ut en quattuor aras, ecce duas tibi Daphni, duoque altaria Phoebo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3055)
nam 'maestas aras' ad hominem pertinet, id est diis manibus consecratas, et quod paulo post dicit 'altaria liquit' vult esse divinitatis post apotheosin, posteaquam deus confirmatus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 484)
depasta altaria 'altaria' species ararum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 931)
inde est strueremque suis altaria donis, id est congruis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6235)

SEARCH

MENU NAVIGATION