라틴어 문장 검색

quia scilicet motus fit secundum totum, absque motu alternante in particulis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 241:3)
verum alia res est contraria miscere, alia alternare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:4)
In praeceptis dat tanquam arcanum tuendae valetudinis et prolongandae vitae, ut quis contraria alternet et subinde mutet, sed cum inclinatione in extremum benignius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:25)
Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:18)
Quid igitur, inquies, ex meane dispositione scientia diuina mutabitur, ut cum ego nunc hoc nunc illud uelim illa quoque noscendi uices alternare uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:15)
nec alternat, ut aestimas, nunc hoc nunc aliud praenoscendi uice, sed uno ictu mutationes tuas manens praeuenit atque complectitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:18)
corium cute fixa tenaci alba subit radix, alternantesque colorum tincta vices, spatiis internigrantibus, exit in solidae speciem pinnae, tenuataque furtim levis in extremum sese producit acumen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice9)
Talibus alternant studiis Romamque precantes, pro cunctis, hortantur, eat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:123)
Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 1:3)
His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae 'vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 2:1)
eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:3)
2. Romandiolam igitur ingredientes, dicimus nos duo in Latio invenisse vulgaria quibusdam convenientiis contrariis alternata.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 127:1)
Vinctum autem, quod certa lege naturae conexa sint tempora, vel quod omnes fruges quibusdam vinculis nodisque alternentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 11:2)
sed hoc solo discrepabant, quod menses undetricenum tricenumque numero alternaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 4:2)
eademque ratio, quae circa Adonin et Attinem vertitur, in Aegyptia quoque religione luctum et laetitiam vicibus annuae administrationis alternat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION