라틴어 문장 검색

Sed quum nullius, ut mihi videtur, unquam amoris iacula persensistis, pro amante vos non credo deperdito luctuosam gerere curam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:4)
Ergo neuter amantium suo sine culpa debet amore privari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 45:10)
non est aliquod mendacii genus, quo amoris necessitate exigente non mentiantur amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:7)
Vel si forte Ioui societur stella salutis Nuncia, stella Iouis uultu meliore salutem Auget et euentus melioris dupplicat omen, Fedus amans pacisque sator, nutritor amoris, Extirpans iras, proscribens bella, furores Compescens, delens lites Martemque refrenans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:6)
vel si te sectae rapiant talaribus aurae, nil tibi Mercurii proderit alta via instat semper Amor supra caput, instat amanti, et gravis ipse super libera colla sedet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30a5)
nimis vilest vinum atque amor, si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1043)
"Non recte agit amatrix, si pro amantis absentia longa suum derelinquat amorem, nisi primitus ipsum in suo defecisse amore vel amantium fregisse fidem manifeste cognoscat, quando scilicet amator abest necessitate cogente, vel quando est eius absentia ex causa dignissima laude.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:6)
Est igitur zelotypia vera animi passio, qua vehementer timemus propter amantis voluntatibus obsequendi defectum amoris attenuari substantiam, et inaequalitatis amoris trepidatio ac sine turpi cogitatione de amante concepta suspicio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:4)
Nam, ut bene superius vestris reperitur insertum faminibus, quantumcunque unus amantium altero inveniatur nobilior, post amoris initia aequalibus eos oportet in amoris aula gradibus ambulare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 6:8)
Nam dicit Regula Amoris,"Non est sapidum, quod amans ab invito sumat amante."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 113:10)
et de notitia amoris mutui, et quid unus amantium agere debeat altero fidem fallente.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, (prae) 2:2)
In amoris exercendo solatia voluntatem non excedas amantis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:11)
Nec me cogit amoris lex nec consuetudo me cogit amantium ut quod corde gero vobis faciam manifestum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 11:2)
Haec autem ad utriusque sexus amantem pertinere cognoscas, quae de amoris tibi retentione narramus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:26)
Praeterea, si aliquo fortuito eventu contingat ut alter amantium ad Veneris impotentiam deducatur, amor inter eos postea durare non potest, sed illos penitus derelinquit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION