라틴어 문장 검색

Medicamentum autem ad incipientem hane idoneum est quod fit ex spodii, croci, aeruginis, singulorum p. )-(. z. piperis albi, omphacii, singulorum p. )-(. I. cadmiae p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 73:8)
Est etiam Ptolemaei medicamentum, quod habet lentisci p. )-(. z. gallae p. )-(. z. omphacii p. )-(. I. succum punici mali.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 10:7)
deinde adhibendum aut lycium ex vino dilutum, aut amurca, aut omphacium, aut mentae, aut marrubii succus;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 4:3)
nardi p. )-(. - . omphacii p. )-(. I. cinnamomi, myrrhae, casiae, singulorum p. )-(. I. Eadem autem haec et auribus et naribus purulentis accommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 2:6)
illinendum mel cum omphacio;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 3:6)
Illinenda quoque ipsa uva vel omphacio, vel galla, vel alumine scissili sic, ut cuilibet eorum mel adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 1:7)
aut etiam omphacium cum melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 10:4)
imponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 10:10)
hanc mollis amaracus ornat;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:64)
Collis o Heliconii cultor, Uraniae genus, qui rapis teneram ad virum virginem, o Hymenaee Hymen, o Hymen Hymenaee, cinge tempora floribus suave olentis amaraci, flammeum cape, laetus huc, huc veni niveo gerens luteum pede soccum, excitusque hilari die nuptialia concinens voce carmina tinnula pelle humum pedibus, manu pineam quate taedam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 611)
amaracus hic puer regius unguentarius fuit, qui casu lapsus dum ferret unguenta, maiorem ex unguentorum confusione odorem creavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6931)
hic postea in herbam sampsucum versus est, quam nunc etiam amaracum dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6933)
At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:16)
apii semen, narcissi radix, omphacium alcyonium, oleum ex amaris nucibus, alium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 6장4)
[apii semen], narcissi radix, [omphacium], alcyonium, [oleum ex amaris nucibus], alium, mel crudum, uinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uua taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, ueratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION