라틴어 문장 검색

eo dicta lingua dulcia datis, corde amara facitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2160)
nam salices hominibus amarae sunt, dulces capellis, ut et salices carpetis amaras, scilicet hominibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4863)
bene autem 'dulci' addidit ad discretionem amarae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1842)
ita ut nihil mihi dulcius, nihil iucundius, nihil utilius quam amari et amare videretur.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:2)
Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIV5)
nam ideo ait 'dulcia', quia sunt etiam amara, ut Corsicana, sicut in bucolicis diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1012)
Dulce etiam fugias, fieri quod amarum potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 144)
"doctor amarus enim discenti semper ephebo, nec dulcis ulli disciplina infantiae est."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.9)
quamquam illud est dulce, esse et bibere, Amor amara dat tamen, satis quod aegre sit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 125)
Dulce malum, mala dulcedo, sibi dulcor amarus, Cujus odor sapidus, insipidusque sapor.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:4)
At contra, salsum et dulce et acre et acidum et austerum et amarum, et similia, haec (inquam) omnia aeque sentiunt illi in quibus olfactus deest aut obturatur, ac quisquam alius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:9)
Non ergo te decipiat fallax cutis feminae circumspecta vel mulieris degenerantis origo, cuius priora blandimenta omni melle sunt dulciora, quia ipsius extrema plus felle vel absinthio reperiuntur amara.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 3:1)
Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper Et cerussata candidiora cute, Nullaque mica salis nec amari fellis in illis Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXV1)
amicus dulcis, ut aequum est, cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari si volet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:25)
sed vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle, si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum perspicis omnem naturam rerum, qua constet compta figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION