라틴어 문장 검색

est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, ut cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 3:1)
ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor, deinde te in iis rebus quae mihi asperius a nobis atque nostris et iniucundius actae videbantur moderatissimum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris mediocris et ingeni summi ac sapientiae iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:4)
hoc in sermone cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est risus consecutus non in te sed magis in errorem meum, et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 2:1)
ego autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), brevitatem secutus sum te magistro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 25 1:2)
rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:3)
quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:9)
nam Anacreontis quidem tota poësis est amatoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 71:4)
si quidem sit quisquam deus, cui ego sim curae - at id erat deis omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur voluptate amatoria!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 72:6)
est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:2)
est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 244:3)
primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, paene excidit mihi, et fugerat me, et recte admones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:2)
interim quaeritur rebus specie diversis, an et hoc et hoc eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut amatorium, venenum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 138:1)
sed etiam ex contrario argumenta ducuntur, ut si quaeratur, amatorium venenum sit necne;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 158:1)
quia venenum amatorium non sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 158:2)
saepe se verberanti marito uxor amatorium dedit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 242:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION