라틴어 문장 검색

exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dilapsis vetustate moenibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장2)
aspernatus est omnem cunctationem ut Neroni quoque exitiosam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장8)
sed Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeritas, tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장2)
Vitellius ventre et gula sibi inhonestus, Otho luxu saevitia audacia rei publicae exitiosior ducebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장3)
Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장1)
exitiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed perfidia ducum turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장2)
quae seditiosa et corrumpendae disciplinae mox in praedam vertebat, nihil adventantem Mucianum veritus, quod exitiosius erat quam Vespasianum sprevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장7)
Octavius Pontiam Postuminam, stupro cognitam et nuptias suas abnuentem, impotens amoris interfecerat, Sosianus pravitate morum multis exitiosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장5)
namque aderat qui nosceret, Baebius Massa e procuratoribus Africae, iam tunc optimo cuique exitiosus et inter causas malorum quae mox tulimus saepius rediturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장6)
"Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et nunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 3:10)
"amentia te coegit rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 45:4)
1. Post hec veniamus ad Tuscos, qui propter amentiam suam infroniti titulum sibi vulgaris illustris arrogare videntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 110:1)
aedificare casas, plostello adiungere muris,ludere par inpar, equitare in harundine longasiquem delectet barbatum, amentia verset.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장174)
Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:19)
'Tu ne quid pecces, exitiose, vide.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION