라틴어 문장 검색

quod nisi declinare solerent, omnia deorsum imbris uti guttae caderent per inane profundum nec foret offensus natus nec plaga creata principiis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:2)
tactus enim, tactus, pro divum numina sancta, corporis est sensus, vel cum res extera sese insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res, aut ex offensu cum turbant corpore in ipso, semina confundunt inter se concita sensum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:12)
Quadratasque procul turris cum cernimus urbis, propterea fit uti videantur saepe rutundae, angulus optusus quia longe cernitur omnis sive etiam potius non cernitur ac perit eius plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus, aëra per multum quia dum simulacra feruntur, cogit hebescere eum crebris offensibus aër. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:5)
inter enim fugit ac penetrat per rara viarum, non igitur multis offensibus in remorando haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:3)
Is quondam cum incederet elaboratus ad speciem, collegae de iniuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obvius offensu fortuito structuram togae destruxerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 5:1)
dicendo autem 'quem non incusavi amens hominumque deumque' dat sibi amentiam, quia in furore incusavit deos etiam, quod numquam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7452)
s. c. offensus comparatione in- ferioris hoc dixit, licet non amare Menalcas dixerit 'solus tibi cer- tat Amyntas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 92)
usque ad eum autem locum perticam limitarem Octavius Musa porrexerat, limitator ab Augusto datus, id est per quin- decim milia passuum agri Mantuani, cum Cremonensis non sufficeret, offensus a Mantuanis, quod pecora eius in agro publico aliquando clausissent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 74)
nam postea offensus a Nolanis, qui eidem aquam negaverant, 'ora' pro 'Nola' posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2246)
itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque persolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:8)
convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:7)
Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:3)
Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 11:6)
postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:10)
meam amentiam accuso quod me a te tantum amari quantum ego vellem putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION