라틴어 문장 검색

Expositis militibus Americanis, propugnaculum obsidebant, quod, tamen, Prestonius, praefectus Anglicus, fortissime defendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.25)
Duxque Americanus, praesidio ad Montem Regium relicto, ad urbem Canadae praecipuam quam maximis itineribus contendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.31)
Mille hominum de exercitu Americano Cantabrigiae tunc temporis apud Novanglos considente, a Washingtonio ad Canadam pacandam missi Hicce manipulus tribuno legionis Arnoldio datus, qui copias itinere nondum tentato per deserta duxit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.33)
eadem cum humanitate, qua Americanos reliquos tractaverant, advenas excipere instituunt, famelicosque milites omnibus rebus necessariis suppeditabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.38)
incolas Canadenses sese coloniis foederatis ut asciscant, martiaque ob libertatem Americanam pugnando vulnera patiantur, vehementur suasit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.40)
Claustra secunda, quae ad urbis portas recta ducebant, munita firmo praesidio, militesque, qui tormenta majora in Americanos subeuntes disploderent, ibidem collocabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.61)
At obsessi, simul ac exiguum oppugnatorum numerum perspexerant, in novissimam aciem incarsionem fecerunt, Americanosque vicissim pugna lacessere coeperunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.67)
Haec Americanorum clades insignis spem omnem Canadae cito pacandae procul amovit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.70)
Dum in exercitu Americano stipendium merebat, nemo plus illo coloniis profuit, aut pro libertate fortius dimi cavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.77)
- Exercitus Americanus, post pugnam in Insula longa factam, animo cadit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.2)
- Vitam, enim, Washingtonii, non res gestas Americanas perscribere decrevimus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.9)
Post pugnam in Insula Longa factam, de qua supra memoravimus, exercitus Americanus in dies deterior est factus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.12)
fiduciam, enim, quam in virtute sua, suisque ducibus habuerant Americani penitus amiserunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.13)
His in rebus, quam minimo hominum dispendio tempus terere, ut in annum proximum exercitus conscribendi spatium daretur, plurimum Americanorum interfuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.27)
Ad libertatem Americanam tuendam consilio purissimo manibusque lotis appropinquans, turpem hunc receptum, patriae exitium minitantem, summo dolore viderat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION