라틴어 문장 검색

Quod Tullius quoque, cum amicitiam in secundo Rhetoricae definiret, diligenter providebat, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:14)
Ubi profecto cum adjecit, ipsius illius causa quem diligit, veram a falsa distinxit amicitiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:16)
Utrum archangeli appellentur virtutes, et quid intra se distent sedes sive dominationes, sive principatus, sive potestates, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:3)
Coeli ac siderum dictum est secundum dignitatis differentiam, cum alios spiritus aliis praelatos ac superiores credamus, unde et angelos et archangelos dicimus seu dominationes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:4)
Quod Tullius quoque, cum amicitiam in secundo Rhetoricae definiret, diligenter providebat, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:28)
Amicitia est voluntas erga aliquem rerum bonarum, ipsius illius causa quem diligit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:29)
Ubi profecto cum adjecit, ipsius illius causa quem diligit, veram a falsa distinxit amicitiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:30)
Dixistis autem dominationem vestram, si in me speciali affectione resideat, aliis praeiudicium generare, quibus forte maior quam mihi vel aequalis est vobis serviendi voluntas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:13)
quia videmus idem in amicitia evenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:9)
Licet enim mutua se in omnibus pater et filius diligant affectione, vera tamen inter eos amicitia non consistit, quia Ciceronis hoc traditione testante sanguinis sola propago inter eos dilectionis conservat affectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:10)
Ideoque me vestro dominatui volo subiicere, supplici a vobis orationis affatu deposcens ut vestra in hoc facto mihi iuvamina porrigatis, et ut de vestro mihi concedatis assensu, quatenus vestrae dominationis intuitu licenter valeam amorem mihi dominae pulchrioris adscribere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 2:3)
Nullus enim tanto dilectionis alicui vel amicitiae vinculo colligatur, si cognoverit ipsum pro suae uxoris vel filiae vel propinquae instanter esse amore sollicitum, quin statim contra ipsum incipiat odii livore moveri et indignationis venena concipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:3)
Multi tamen nomine vocantur amici qui nominis vacuantur effectu, quia ipsorum amicitia temporis opportunitate resolvitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:9)
Quid ergo valeat vel prosit amicus eloquens tibi Tullius in amicitiae libro demonstrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 6:1)
Praeterea, etsi ex amore quandoque non offendatur amicus, quia forte in extraneam personam extenditur amor amici, mutuas tamen amicitiae vices agnoscere non posset amicus, donec in amico verus dominabitur amor.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION