라틴어 문장 검색

talia luduntur fumoso mense Decembri, quae damno nulli composuisse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1219)
hunc posteri Ephrem colunt, hunc sancta Manassae domus, omnesque suspiciunt tribus bis sena fratrum semina, quin et propago degener ritum secuta inconditum, quaecumque dirum fervidis Bahal caminis coxerat, fumosa avorum numina, saxum, metallum, stipitem, rasum, dolatum, sectile, in Christi honorem deserit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae54)
inde canina foro latrat Facundia toto, hinc gerit Herculeam vilis Sapientia clavam, ostentatque suos vicatim gymnosophistas, inccrat lapides fumosos Idololatrix Religio et surdis pallens advolvitur aris.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1105)
tu spisso vimine qualos colaque prelorum fumosis deripe tectis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:7)
videas metato in agello cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:16)
Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:6)
nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:1)
nunc mihi fumosos ueteris proferte Falernos consulis et Chio soluite uincla cado.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 118)
et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 50:1)
Amiculum hoc sustolle saltem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1154)
ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3136)
Age, sustolle hoc amiculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2263)
qui quom ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum amiculum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION