라틴어 문장 검색

nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque in Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto simul sedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 2:4)
quam defunctam praetextatus etiam tunc pro rostris laudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 10장 1:3)
ingressoque urbem, statim consensu senatus et irrumpentis in curiam turbae, inrita Tiberi uoluntate, qui testamento alterum nepotem suum praetextatum adhuc coheredem ei dederat, ius arbitriumque omnium rerum illi permissum est tanta publica laetitia, ut tribus proximis mensibus ac ne totis quidem supra centum sexaginta milia uictimarum caesa tradantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 1:1)
ex iis Drusillam uitiasse uirginem praetextatus adhuc creditur atque etiam in concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia auia, apud quam simul educabantur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 1:2)
sero enim ac uix remisit, ne feminae praetextatique pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario calamariae et graphiariae thecae adimerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 35장 2:1)
et subinde matre etiam relegata paene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobus paedagogis saltatore atque tonsore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 3:3)
amitam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit gratificans matri, a qua rea premebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:5)
Iunxit parricidio matris amitae necem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 5:1)
et tamen non defuerunt qui per longum tempus uernis aestiuisque floribus tumulum eius ornarent ac modo imagines praetextatas in rostris proferrent, modo edicta quasi uiuentis et breui magno inimicorum malo reuersuri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 57장 1:2)
erat enim dicacitatis plurimae, etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem uerbis abstineret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 22장 1:2)
mitte bracchiolum teres, praetextate, puellulae:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6165)
Discat statim, quam habeat et alteram aviam, quam amitam, cui imperatori, cui exercitui tiruncula nutriatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:28)
Praetextata, nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiae virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:4)
Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:3)
Felix virgo, felix Paula Toxotii, quae per aviae amitaeque virtutes nobilior est sanctitate quam genere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION