라틴어 문장 검색

TRAIANUS PLINIO Merito habuisti, Secunde carissime, fiduciam animi mei nec dubitandum fuisset, si exspectasses donec me consuleres, an iter uxoris tuae diplomatibus, quae officio tuo dedi, adiuvandum esset, cum apud amitam suam uxor tua deberet etiam celeritate gratiam adventus sui augere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1211)
sicut amaracini blandum stactaeque liquorem et nardi florem, nectar qui naribus halat, cum facere instituas, cum primis quaerere par est, quod licet ac possis reperire, inolentis olivi naturam, nullam quae mittat naribus auram, quam minime ut possit mixtos in corpore odores concoctosque suo contractans perdere viro, propter eandem debent primordia rerum non adhibere suum gignundis rebus odorem nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt, nec simili ratione saporem denique quemquam nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem, cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, omnia sint a principiis seiuncta necessest, inmortalia si volumus subiungere rebus fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:2)
Scribonia, gravis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut ipse ullo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:1)
quae in aviae amitarumque indulgentissimo sinu, quod raro nepotibus contingit alendis,3 et cum severitate nutritur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 5:2)
ubi uix aliquando inpetrauit, intrauit monasterium Aebbae abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco, quem Coludi urbem nominant, accepto uelamine sanctimonialis habitus a praefato antistite Uilfrido.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:4)
adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 112:1)
nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est, tu mihi stacta, tu cinnamum, tu rosa, tu crocinum et casia es, tu telinum, nam ubi tu profusu's, ibi ego me pervelim sepultam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 26)
cum stacta accubo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3261)
date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 520)

SEARCH

MENU NAVIGATION