라틴어 문장 검색

Id autem cum sit verisimile, tum etiam verum esse nos docuit experimentum, cum et in Ardeatino agro, quem multis temporibus ipsi ante possedimus, et in Carseolano itemque in Albano generis Aminei vites notatas habuerimus, numero quidem perpaucas, verum ita fertiles ut in iugo singulae tenuis urnas praeberent, in pergulis autem singulae denas amphoras peraequarent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 2:1)
amphoras complures complet plumbo, summas operit auro et argento.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 3:2)
ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob epotam in conuiuio propinante se uini amphoram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 2:2)
Suco ex sesima expresso haud secus quam oleo artus perunguebant, sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 21:1)
Paene lapsus sum ad aliam materiam et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:1)
quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque scire licet perquam pauxillis esse creatam seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:1)
postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes, scire licet perquam pauxillo posse minores esse vel exigua maioris parte brevique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:7)
Dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non inpleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:4)
Amphora non meruit tam pretiosa mori.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XVIII6)
Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII4)
Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus, media sed modo fracta via, Non ab amore recens hircus, non ora leonis, Non detracta cani transtiberina cutis, Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo, Amphora corrupto nec vitiata garo.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII1)
Defluat et lento splendescat turbida lino Amphora centeno consule facta minor.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLV3)
Centum Coranus amphoras aquae fecit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCVIII3)
Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni, Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII4)
Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni, Expiet ut somnos garrula saga tuos;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX5)

SEARCH

MENU NAVIGATION