라틴어 문장 검색

Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in subselliis neque quicquam amplius adferret, quam quod causarum necessitas postularet, sed maius quiddam videbam, cum censebam oratorem, praesertim in nostra re publica, nullius ornamenti expertem esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 264:1)
sed nec hoc falsum, quod his, quos amplius diligimus, plus timemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 17:3)
Quod semel dictum est, amplius resumi nonpotest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 30:2)
Et ex alia parte credibilequidem mihi videtur quod iste pauper homo nihil amplius invenit quam quodreddidit, quia malus homo si esset, non quod reddidit redderet, immo totumcelaret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:35)
Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum iam omnis umor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 30:1)
amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis talibus in causis, ne dum variantia rerum tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:7)
sin ea quae fructus cumque es periere profusa vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris, rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, non potius vitae finem facis atque laboris?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:7)
is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare amplius abs te non peti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:4)
quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 17 1:7)
quod facio et te prorsus vehementer etiam atque etiam rogo ut te procuratoribus Flavi remittas de deminuendo et Apollonidensibus ne quid praescribas, quod contra Flavium sit, amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:3)
aut parricidii reo luxurioso, quod dixerit patri, Non amplius me obiurgabis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 141:4)
LEGEM esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere ut respondeas, tum ne amplius quid dicas quam id solum quod es rogatus aut aias aut neges;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 2:1)
adeo ipsius Ab parte AB jacente amplius intra curvam, manifestum esi quod haec recta Ab, vel coincidet cum tangente Ad, vel ducetur inter tangentem & curvam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 25:2)
Socraten aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse, quod nescirent homines, quando eum galea prodire deberent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 68:2)
interdum et quantitatem significat, ut Terentius quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4242)

SEARCH

MENU NAVIGATION