라틴어 문장 검색

nam tum demum haec simulacra per Analogiam non incommode substituentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:10)
Nobilium igitur et eminentioris dignitatis hominum numerus auctus, magis quam pro analogiae plebeiorum, celeriter statum depauperat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:8)
Imo quod hunc effectum reddit magis exitiosum, illud est, quod amittitur plane rerum analogia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:13)
Contingit enim haud raro ut res in iudicium adducta versetur circa meum et tuum, et nihilominus consequentia eius ad rationes status penetret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:5)
Ultimo, opinio contumeliae sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:10)
et in omnibus aliis eadem consequentia est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De secundo et composito 2:3)
Quoniam autem naturaliter et secundum propriam ordinis consequentiam multiplicem inaequalitatis speciem cunctis praeposuimus primamque speciem esse monstravimus, licet hoc nobis posterioris operis ordine clarescat, hic quoque perstringentes id, quod proposuimus, planissime breviterque doceamus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptio, per quam docetur ceteris inaequalitatis speciebus antiquiorem esse multiplicitatem. 1:1)
In hoc quoque propter causam superius dictam non erunt duae medietates neque duae quartae neque duae sextae, sed duae tertiae vel duae quintae vel duae septimae ad priorum similem consequentiam.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superpartiente. 1:2)
— Quisquis, inquam, dubitat nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:23)
ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:16)
reliquit et 'de analogia' duos libros et 'Anticatones' totidem ac praeterea poema quod inscribitur Iter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 5:1)
Itaque, cum in dogmatibus moralis negotii amicitiam adequari et salvari analogo doceatur, ad retribuendum pro collatis beneficiis plus quam semel analogiam se mihi votivum est;
(단테 알리기에리, Epistolae 93:2)
Et cum in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali, sicut patet construendo et destruendo, inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum quelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:31)
Consequentiam sic ostendo:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:17)
impossibile enim est in necessariis consequentiis falsum esse consequens antecedente non falso existente. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION