라틴어 문장 검색

et nunc per convallem Damasci et Camollam descendentes, sed Tabariam praetermittentes ad Caesaream Cornelli pervenerunt, illic positis tentoriis pernoctantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:5)
ut ipsi anfractus cavernarum mira providentia sinuati, plurimum utilitatis afferant, ne repente feriat secreta capitis sonus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:4)
Sordes ipsae quae inter eosdem gignuntur anfractus, velut quodam glutino auditum ligant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:6)
Atque (ut Tullius ait) ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad cum locum ubi aliquando pastae sunt revertuntur, ita omnes instar turbinis degressi montibus impeditus et arduis, loca petivere mari confinia, per quae latebrosis sese convallibusque occultantes, mm appeterent noctes - luna etiam tum cornuta, ideoque nondum solido splendore fulgente - nauticos observabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 2:1)
Ideoque gradientes cautius retro, non nisi per anfractus longos et asperos ultra progredi posse, vix indignationem capientibus animis, advertebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 9:2)
Stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, si quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati, videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore quo discesserant restitissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 5:1)
et super his insularem anfractum, aditu Parthisci paene contiguum, amnis potior ambiens, terrae consortio separavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 4:3)
Ac priusquam lux quinta occiperet, signo per lituos dato, ad fervorem similium proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alituum ferebantur, unde longe ac late prospici poterat, campis et convallibus nihil praeter arma micantia ferarum gentium demonstrantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 12:1)
Unde gurgitibus refluis Apollinis Sminthii templum et Troada perstringit et Ilium heroicis casibus claram, efficitque Melana sinum oppositum Zephyro, cuius apud principium Abdera visitur Protagorae domicilium et Democriti, cruentaeque Diomedis Thracii sedes et convalles, per quas Hebrus sibi miscetur, et Maronea et Aenus, qua diris auspiciis coepta moxque relicta ad Ausoniam veterem ductu numinum properavit Aeneas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 3:1)
Nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis, flexuosisque excessibus ob periculum anceps, adeundi copiam denegabat, maxime quoniam turres crebritate et altitudine formidandae, montem saxeum arcis naturaliter editum, aequabant, et proclivis planities flumini imminens, propugnaculorum firmitate muniebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 10:3)
Quos cum nullis arcentibus, internecive cuncta disperdere, Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis semermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum (si patuisset facultas), adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 6:2)
Gothi intra vehiculorum anfractus sponte sua contrusi, numquam exinde per dies septem egredi vel videri sunt ausi, ideoque opportunitatem milites nancti, immensas alias barbarorum catervas inter Haemimontanas angustias clauserunt, aggerum obiectu celsorum, hac spe nimirum ut inter Histrum et solitudines perniciosa hostium multitudo compacta, nullosque reperiens exitus, periret inedia, cunctis utilibus ad vivendum in civitates validas comportatis, quarum nullam etiam tum circumsedere conati sunt, haec et similia machinari penitus ignorantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 1:2)
"Nam ut scis optime, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum mense decimo ibidem attentus nummatior revortor, modico priusquam Larissam accederem, per transitum spectaculum obiturus, in quadam avia et lacunosa convalli a vastissimis latronibus obsessus atque omnibus privatus tandem evado et, utpote ultime affectus, ad quandam cauponam Meroen, anum sed admodum scitulam, devorto, eique causas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis diuturnae et miserae refero:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:15)
nec prius ab inferis emersi quam Milo hospes accessit et iniecta manu me renitentem lacrimisque rursum promicantibus crebra singultientem clementi violentia secum attraxit et observatis viae solitudinibus per quosdam anfractus domum suam perduxit, maestumque me atque etiam tunc trepidum variis solatur affatibus;
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:4)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION