라틴어 문장 검색

Perpetuus cuniculus iter praebet in campos ignotum nisi indigenis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 25:1)
Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis Sambi regis fines ingressus est multisque oppidis in fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo cepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 16:1)
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo vel anseris medullula vel imula auricilla vel pene languido senis situque araneoso, idemque Thalle turbida rapacior procella, cum diva mulier aries ostendit oscitantes, remitte pallium mihi meum quod involasti sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 251)
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, illa Lesbia, quam Catullus unam plus quam se atque suos amavit omnes, nunc in quadriviis et angiportis glubit magnanimi Remi nepotes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 581)
Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 9:2)
Dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non inpleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:4)
Gaudet in effossis habitare cuniculus antris.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LX Cuniculi1)
tunc Diomedes et Ulixes, ut alii dicunt, cuniculis, ut alii, cloacis ascenderunt arcem, et occisis custodibus sustulere simulacrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1665)
qui tamen a Gallis obsidebantur etiam id penetrare cupientibus, quos alii per dumeta et saxa aspera, alii per cuniculos dicunt conatos ascendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6528)
defensi tenebris et dono noctis opacae multi iterationem volunt, alii dicunt 'tenebris' propter cuniculos, 'dono noctis' somno Manlii;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6581)
si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:7)
sed eo ipso, die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:15)
nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장6)
Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit Agitque pluris altius cuniculos, Pervenit ad draconis speluncam ultimam, Custodiebat qui thesauros abditos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.1)
ibi angiportum propter est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 2128)

SEARCH

MENU NAVIGATION