라틴어 문장 검색

Quemadmodum enim in instantiis migrantibus angustiatur affirmativa formae; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 324:2)
ita etiam in instantiis comitatus angustiatur affirmativa formae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 324:4)
At meditullia flammae, quae aer non contingit sed alia flamma undique circumdat, eadem numero manent, neque extinguuntur donec paulatim angustientur ab aere per latera circumfuso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:5)
Etenim partes ligni desiliunt et angustiantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:12)
ignis aperti, conclusi, angustiati, et inundantis, denique per diversas fabricas fornacium qualificati;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:24)
aut angustiando et propius indicando affirmativam formae, ut Migrantes, Ostensivae, Comitatus, cum Subjunctivis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:41)
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
(불가타 성경, 요나서, 2장8)
"Si vero quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium nec matris quaerat affectum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:102)
Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:8)
Mittit Roma properantes, quos navigaturos litus molle confoveat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:15)
trepidare taeter carnifex rebus novis turbatus, et qua posset arte insistere, versare torres cum favillis umidis, prunas maniplis confovere stuppeis ' et semen ignis inter undas quaerere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1364)
ille caput niveum conplectitur ac reverendam canitiem molli confovet in gremio;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.40)
quae tamen varia vocum cantuumque modulamina profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION