라틴어 문장 검색

Symacus in uerbis parcus sed mente profundus, Prodigus in sensu, uerbis angustus, habundans Mente, sed ore minor, fructu, non fronde beatus, Sensus diuicias uerbi breuitate coartat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:5)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:17)
nunc in aequatam lineatur planitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:19)
Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:5)
Iste in grata planitie fixit tentoria;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:57)
Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:69)
pedes in angustis calceorum ergastulis carcerantur. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:22)
facies tamen juvenili expolita planitie, nulla erat senectutis exaratione sulcata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:3)
Quorum plurima pars, quae prae angusto aditu per portam velociter effugere nequiverant, ante ipsam januam in ore gladii ceciderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:14)
Sed quantocius a silva et montanis recedamus in apertam camporum planitiem, ubi libere cum eis praelia conseramus, et nullum invenire possins refugium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:15)
Audita hac armorum concussione, et vociferantium Turcorum crudeli insecutione, postremi exercitus, qui nondum a silva processerant, in unum conglobantur in angusta semita, per quam venerant, ad resistendum et prohibendum [0404A] semitae angustiam et montana;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:5)
Walterus vero de Bretoil, filius Walramni, et Godefridus Burel, magister peditum, inter vepres et dumeta fuga elapsi, per angustam semitam, qua tota manus subtracta a praelio et in unum collecta habebatur, reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:2)
Sic armis universorum in conclavi repositis, omnem clementiam, quam polliciti sunt regem in populo habiturum, mentiti sunt, quin potius crudeli strage irruentes in eos, inermes ac nudos detruncabant ac caedem immanissimam in eos exercebant, adeo ut, sicut hi pro vero affirmant qui praesentes vix evaserunt, exstinctis et occisis corporibus et sanguine tota planities Belegrave occuparetur, et pauci ab hoc martyrio liberarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:14)
Clausa itaque janua, et universis transitu per regnum negato, locaverunt castra per camporum planitiem, et nuntios regi dirigentes, pacemque quaerentes, minime in pace et promissione [0408C] sua auditi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION