라틴어 문장 검색

Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
도둑질하던 사람은 더 이상 도둑질을 하지 말고, 자기 손으로 애써 좋은 일을 하여 곤궁한 이들에게 나누어 줄 수 있어야 합니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 4장28)
Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant que poterant, ut cum in administratione ista deficerem, compellerer aut a disciplina cessare aut omnino recedere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:6)
"Hoc est -ait- quod desidero, quod omnibus votis antepono, ne supersim meis carissimis fidelibus, quos cum liberis et uxoribus in lecto eorum animas furando perdidit pyrata truculentus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:11)
Qua racione meant obliquo signa meatu, Cur signum proprios directius exit in ortus Opposite, furans nascendi tempora, tempus Perdit in occasu quod plus expendit in ortu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:12)
Hic uidet explicito uisu Prudencia lune Detrimenta, uices, cursus, momenta, labores, Quomodo iunctus ei Phebus depauperat illam Luce, uel econtra Phebo furatur honorem Luminis et populos fallaci nocte timere Cogit et effigiem noctis sine nocte figurat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:4)
Hie algore suo predatur gaudia ueris Furaturque decus pratis et sidera florum, Algescitque calens, frigens feruescit, inundat Aridus, obscurus lucet iuuenisque senescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:5)
Nunc alget meus ille calor, meus ille caminus Qui solis flammas urit, succendit in undis Neptunum, Bachum bachari cogit et ipsum Fulminat igne Iouem, superis furatur honorem Numinis et multos cogit seruire potentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:18)
Puellae vero aquarum pulchritudo non solum hominibus suam furaretur rationem, verum etiam coelestes suae deitatis cogeret oblivisci, locis fluvialibus emergentes, quasi tributariae reginae venienti, pigmentarii nectaris praesentabant munuscula;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:22)
Hae sunt introductiones per quas quis furandi artem ingreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:12)
Isti aut alienae famae serenitatem detractionis nubilo nubilare conantur, aut ejusdem gloriam sola taciturnitate furari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:16)
qui prædicas non furandum, furaris:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 17:8)
mendicitatemet divitias ne dederis mihi, ne compulsus egestate furer, et perjurem nomenDei mei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:35)
At ipsa plena ingenio ac dolositatis arte cogitavitquod claves domini sui furaretur dum dormiret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:13)
Et si tantumspissi olei inveneris in dimidiis tonellis quantum et in plenis, sciasoleum fuisse furatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:51)
Et si in dimidiis tonellis inveneris talem partemspissitudinis qualem oleum clarum ibi existens exigit, quod quidem et inplenis tonellis invenire poteris, scias oleum non fuisse furatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION