라틴어 문장 검색

fortuna est impar animo, talique libenter exiguas carpo munere pauper opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 948)
tenor idem animo moresque modesti fortuna crescente manent, fovet anxia curas coniugis hortaturque simul flectitque labores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam43)
Minucio neque fortuna nec vis animi eadem in gerendo negotio fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 280:1)
alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis videri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 216:2)
itaque in aequum descendunt ac fortunae se maiore animo quam spe committunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 176:2)
quo diutius trahebatur bellum et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, civitatem incessit ut aut homines aut dei repente alii viderentur facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 7:1)
contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil praeter animos servant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 149:1)
Graeci suam fortunam, vestros animos gerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 655:2)
"quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 500:1)
Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus, assiduisque suorum comperiens nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum, et sciens animum tenerum versabilis principis, timensque ne trucidaretur absens et inauditus, in difficultate positus maxima, barbaricae se fidei committere cogitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 15:1)
De quaestione fati ae fortunae, qua tuum animum non leviter moveri et, eum praesens essem, adverti et nunc tuis litteris gratius certiusque cognovi, rescriptum tibi non parvi voluminis debeo, quod dominus praestabit ut ita explicem, quem ad modum novit tibi congruere ae saluti fidei tuae.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 1:1)
Silicet cum non inveniuntur in natura alicuius obices aut impedimenta, sed rotae animi ad motum rotarum fortunae versatiles sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:5)
"cape regis animum et in eam fortunam, qua dignus es, istam continentiam perfer."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 22:6)
Litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur, ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 7:1)
tum certe primum expertus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse videantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION