라틴어 문장 검색

Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et 1 deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 6:2)
ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 702:1)
atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur et tessera data incolumes reverti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obviam effusi laudant, gratulantur, singulos universos servatores suos vocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 407:3)
ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 511:1)
hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 659:1)
At pol te, si hic sapiat senex, pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4122)
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et [impetu] scandendo praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION