라틴어 문장 검색

Atque (ut mos est) ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem instruxere, et anteposito dextro cornu equitum prime, peditatus pars maxima subsidebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 11:2)
in folio olim anteposito (nunc 2) Donationes ecclesie traiectensis et nostre cum cronicis inscripsit, in monasterio Egmondano dioc.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:25)
Rorik Nordmannus, frater iam dicti Herioldi iunioris, qui prius a Lothario dehonestatus fugit, Dorestatum repetit, multa mala Christianis fraudulenter intulit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:7)
"iam denique nec Larem requiro nec domuitionem paro et nocte ista nihil antepono."
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:8)
Atque hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius, sed dum matris ecclesiae necessitates propter futurum saeculum quo nobiscum inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:5)
Peto sane ut hanc epistulam seorsum quidem sed tamen ad caput eorundem librorum iubeas anteponi.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem9)
Quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 6:2)
Veruntamen, intueamur licet eum cum defectibus suis omnibus, si quis eum cum regibus in Gallia et Hispania contemporaneis suis conferat, reperiet eum Ludovico Duodecimo Galliarum regi prudenti civili, et Ferdinando Hispaniarum fide et candore anteponi debere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:10)
quod hujusmodi perspicilla opera naturae illustrent, artis dehonestent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:8)
Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:29)
Quae igitur causa est, huiusmodi terminorum habitudinem, id est arithmeticam, cunctis aliis proportionalitatibus anteponere?
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:4)
Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장2)
idque mihi anteponendum videtur, cum propter sensum, tum propter verborum nexum.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1074)
quae lectio nunc mihi anteponenda videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1529)
quao lectio nunc anteponenda mihi videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1844)

SEARCH

MENU NAVIGATION