라틴어 문장 검색

dixerat Anchises ante dicta de reversione animarum probatio huc tetendit, ut celebret Romanos et praecipue Augustum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7521)
augures enim designant spatia lituo et eis dant nomina, ut prima pars dicatur antica, posterior postica, item dextra et sinistra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 154)
modo ergo cornicem de nulla harum parte venisse dicit, sed ab antica ad sinistram partem volasse et in cava ilice consedisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 155)
ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint, fiat ad unum tempus reversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 132:6)
E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:1)
vide quaeso, si omnis motus omniaque quae certis temporibus ordinem suum conservant divina dicimus, ne tertianas quoque febres et quartanas divinas esse dicendum sit, quarum reversione et motu quid potest esse constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:4)
di immortales, quam valde ille reditu vel potius reversione mea laetatus effudit illa omnia quae tacuerat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 7:8)
reversionis has speciosas causas habes iustas illas qui dem et magnas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 9:1)
nisi forte quis dixerit Medium omne Fluidissimum, impetu perpetuo in posticam projectilis partem facto, tantum promovere motum ejus quantum impedit & resistit in parte antica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 63:3)
& propterea partes quasi duae tertiae motus illius omnis quem Globi partes anticae movendo imprimunt in Medium, restituuntur in Globi partes posticas a Medio in orbem redeunte, inque spatium irruente quod Globus alias vacuum post se relinqueret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 103:5)
verum id cum duobus verbis fit, ἀναστροφη` dicitur, reversio quaedam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 284:1)
ea ballista si pervortam turrim et propugnacula, recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4110)
Vt esset aliquis laqueus et redimiculum, reversionem ut ad me faceret denuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 491)

SEARCH

MENU NAVIGATION