라틴어 문장 검색

regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 70:1)
quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum demum comitia collegae subrogando habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 80:1)
hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 209:1)
nullis subrogatis magistratibus privati pro decemviris neque animis ad imperium inhibendum imminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 399:2)
quia non vi agebant sed precibus et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 350:1)
antiquata deinde lege urbs aedificari coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:2)
iamque frustra saepe concilio advocate cum pro antiquatis rogationes essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 370:1)
nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 411:1)
obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare, 'bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare alias'.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 431:1)
Rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 436:3)
omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 453:1)
tribus omnes praeter Polliam antiquarunt legem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 531:1)
urbs eo lustro capta est quo demortuo collega C. Iulio L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 491:1)
patres ab iubendo dictatore consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita deterruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 133:2)
postero die consultus a M. Pomponio praetore senatus decrevit dictatori scribendum uti, si e re publica censeret esse, ad consules subrogandos veniret cum magistro equitum et praetore M. Marcello, ut ex iis praesentibus noscere patres possent quo statu res publica esset, consiliaque ex rebus caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 303:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION